monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 56
{X} Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primare fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi.